Home Prior Books Index
←Prev   2 Corinthians 10 as rendered by/in  Next→ 

Did you notice?

 You can SEARCH IslamAwakened: 

10:1  ipse autem ego Paulus obsecro vos per mansuetudinem et modestiam Christi qui in facie quidem humilis inter vos absens autem confido in vobis
10:2  rogo autem ne praesens audeam per eam confidentiam qua existimo audere in quosdam qui arbitrantur nos tamquam secundum carnem ambulemus
10:3  in carne enim ambulantes non secundum carnem militamus
10:4  nam arma militiae nostrae non carnalia sed potentia Deo ad destructionem munitionum consilia destruentes
10:5  et omnem altitudinem extollentem se adversus scientiam Dei et in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi
10:6  et in promptu habentes ulcisci omnem inoboedientiam cum impleta fuerit vestra oboedientia
10:7  quae secundum faciem sunt videte si quis confidit sibi Christi se esse hoc cogitet iterum apud se quia sicut ipse Christi est ita et nos
10:8  nam et si amplius aliquid gloriatus fuero de potestate nostra quam dedit Dominus in aedificationem et non in destructionem vestram non erubescam
10:9  ut autem non existimer tamquam terrere vos per epistulas
10:10  quoniam quidem epistulae inquiunt graves sunt et fortes praesentia autem corporis infirma et sermo contemptibilis
10:11  hoc cogitet qui eiusmodi est quia quales sumus verbo per epistulas absentes tales et praesentes in facto
10:12  non enim audemus inserere aut conparare nos quibusdam qui se ipsos commendant sed ipsi in nobis nosmet ipsos metientes et conparantes nosmet ipsos nobis
10:13  nos autem non in inmensum gloriabimur sed secundum mensuram regulae quam mensus est nobis Deus mensuram pertingendi usque ad vos
10:14  non enim quasi non pertingentes ad vos superextendimus nos usque ad vos enim pervenimus in evangelio Christi
10:15  non in inmensum gloriantes in alienis laboribus spem autem habentes crescentis fidei vestrae in vobis magnificari secundum regulam nostram in abundantiam
10:16  etiam in illa quae ultra vos sunt evangelizare non in aliena regula in his quae praeparata sunt gloriari
10:17  qui autem gloriatur in Domino glorietur
10:18  non enim qui se ipsum commendat ille probatus est sed quem Dominus commendat